라틴어 문장 검색

et tamen, si qui sunt qui te, quocumque animo deinceps aemulabuntur, sibi forsitan, si te consequantur, debeant, tibi debebunt procul dubio quod sequuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Gaudentio suo salutem 1:3)
) sodali mittit ab Euxinis hoc breve carmen aquis, at si cauta parum scripsisset dextra quis esses, forsitan officio parta querella foret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 62)
nam cetera forsitan tenuis quoque et angusta ingenii vena, si modo vel doctrina vel usu sit adiuta, generare atque ad frugem aliquam perducere queat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 77:1)
hoc mihi si superi, quorum sumus omnia, credent, forsitan exigua dignus habebor ope, inque locum Scythico vacuum mutabor ab arcu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 147)
- Si tamen ipse mei captus prior esset amore, forsitan illius possem indulgere furori.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 43:39)
si tamen haec navis vento ferretur amico, ignoraretur forsitan ista fides.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 54)
quantaque in Augusto clementia, si quis ab illo hoc peteret pro me, forsitan ille daret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 428)
Marcellus, si iam auditi ab senatu Siculi essent, aliam forsitan futuram fuisse sententiam suam dicere:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 418:2)
nam si omnibus peditum quoque copiis congressus rex fuisset, forsitan inter tumultum, cum omnes victi metuque perculsi ex proelio intra vallum, protinus inde supervadentem munimenta victorem hostem fugerent, exui castris potuerit rex;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 431:1)
4. Quatenus vero ad legationem papae, quae per Adrianum de Castello Italum missa est (quaeque illis temporibus magis forsitan futura fuisset efficax), sero illa advenit, si legatio ipsa spectatur, sed satis in tempore pro commodo legati.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 4:1)
si inter asperos orationis anfractus inpolitus sermo substiterit, facultatem forsitan quaeras, voluntatem certe flagitare non poteris.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 2:10)
si malis et infaustis tuis ominibus non egrederentur, possent forsitan superare virtute.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3472)
haec ego si monitor monitus prius ipse fuissem, in qua debebam forsitan urbe forem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 45)
tum septem et viginti virgines, longam indutae vestem, carmen in Reginam canentes ibant, illa tempestate forsitan laudabile rudibus ingeniis, nunc abhorrens et inconditum, si referatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 560:2)
scilicet adversis probitas exercita rebus tristi materiam, tempore laudis habet, si nihil infesti durus vidisset Ulixes, Penelope felix sed sine laude foret, victor Echionias si vir penetrasset in arces, forsitan Euadnen vix sua nosset humus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 524)

SEARCH

MENU NAVIGATION